Топик: Латинский язык: Практические задания для студентов заочного отделения исторического факультета
А. Прочитайте, разберите и переведите текст.
Summarium historiae Romanae
AnnosnumerabantRomaniabannoUrbisconditae (aburbecondita=abU.c.), quiannusfuitanteaeramnostramseptingentesimusquiquagesimustertius. Initio reges per annos circiter ducentos quinquaginta civitatem ad arbitrium suum rexerunt. Anno quingentesimo nono, sive ab Urbe condita ducentesimo quadragesimo quarto, postquam expulsus est ex regno Tarquinius Superbus, creati sunt duo consules, qui potestatem parem habebant atque alter alterum coercebat. Hunc statum quinque fere saecula observaverunt Romani. Iam anno ducentesimo sexagesimo sexto tota fere Italia in potestate Romanorum fuit.
Anno tricesimo imperium occupavit Augustus, qui primus imperator populi Romani fuit. Imperatoribus paruit imperium Romanum usque ad annum quadringentesimum septuagesimum sextum aerae nostrae, sive millesimum ducentesimum tricesimum ab Urbe condita.
СЛОВА
condo, didi, ditum 3 – воздвигать, основывать; ab urbe condita – от основания города initium, i n – начало arbitrium, i n – решение expello, puli, pulsum 3 – выгонять creo 1 – избирать |
par, paris – равный, одинаковый coerceo, cui, citum 2 – сдерживать observo, avi, atum, are – оберегать, соблюдать fere – почти, приблизительно saeculum, i n – век consul, ulis m – консул |
В. написать все числительные римскими цифрами.
Статьи для домашнего чтения в первом семестре
1. Conspectus historiae Romanae
Origo populi Romani ab Aenea ducitur, ut mythus narrat. Aeneas, dux Troianorum, Troia deleta (после разрушения Трои) profugit, mox patriam novam in Italia sibi gentique comparavit. Hac stirpe sunt nati gemini Romulus et Remus, quorum ab altero, Romulo, Roma condita est. Quod Romani paucas mulieres habuerunt, virgines Sabinas ad spectacula invitatas rapere decreverunt. Bellum inde ortum ipsae Sabinae composuerunt.
Mortem regis Romanorum primi interregnum secutum est. Post interregnum Numa Pompilius, rex pacis, regnabat. Templum dei Iani, quod apertum semper bellum significabat, Numae Pompilii regis tempore clausum erat.
Multa bella a rege Romanorum tertio Tullo Hostilio gerebantur. Bellum inter Romanos Albanosque certamen trigeminorum, qui Horatii et Curiatii appellati sunt, discrevit. Victoriam Romanis Horatii reportabant, itaque etiam Alba Longa Roma regebatur.
Rex Romanorum quartus Ancus Martius erat. Post illum Tarquinius Priscus regnabat, a quo praeter suos etiam filius servae educabatur. Hic adolescens ad regnum obtinendum ab uxore regis mortui quoque adiutus est. Sic factus estServius Tullius, rex Romanorum sextus, qui instituta legesque populo Romano dedit. Sed filia regis una cum marito regnum patrium appetebat. Gener Servii Tullii, Tarquinius, qui postea Superbus est nominatus, solum per corpus mortuum regis regnum obtinere potuit.
Rex ultimus multa oppida vi ac dolo occupavit. Postquam Tarquinius Superbus anno ducentesimo quadragesimo quarto post Urbem conditam regno expulsus est, regnum concidit.
Libertatem populus Romanus, iam pridem optabat exspectabatque. Post reges expulsos primi consules L. Iunius Brutus et Tarquinius Collatinus rei publicae praefuerunt.
2. De magistratibus Romanorum
Senatus et magistratus rem publicam Romanam administrabant. Summi magistratus erant consules, praetores, aediles, quaestores. Quaestores cosulibus in bello aderant, aut in urbe aerarium administrabant. Aedilibus, cura viarum et aedificiorum publicorum mandata erat. Diebus festis in circo populo (прил. § 22) ludos parabant, nam Romani ludis valde delectabantur. Nota sunt verba: “Panem et circenses!”
Praetores iudicabant: praetor urbanus de controversiis civium, praetor peregrinus de controversiis civium et peregrinorum. Inter omnes magistratus consulum potestas summa fuit. In bello consules duces exercituum erant, in pace civitatem administrabant. Saepe apud populum aut in senatu orationes de legibus habebant. Lictores ante consules portabant fasces - securim, virgis circumdatam; primo enim consulibus potestas vitae necisque in cives erat.
Itaque fasces signum potestatis erant.
3. Censores Romani
Quinto anno Romae bini censores creabantur. Deligebantur ex numero eorum, qui consulatu optime functi erant. Magna erat censorem potestas, neque quisquam apud Romanos in maiore honore erat quam illi. Censores non modo censum civium habebant, sed etiam mores probabant. Si quis agricola agrum suum non diligenter colebat, id non sine aliqua poena erat. Item, quicumque eques equum suum non satis curaverat, a censoribus notabatur. Si quod facinus comissum erat, censores poenam constituebant. Cives, qui aliquid gravius commisserant, tribu movebantur. Quisquis senatorum facinoris convictus erat, senatu movebatur.
4. Gentes Italiae
Italiam superiorem habitabant Galli. Hanc partem Italiae, quae cis Alpes sita erat, Romani Galliam Citeriorem vel Cisalpinam appellabant. Maior erat ea Gallia, quae Gallia Ulterior vel Transalpina appellabatur, quod trans Alpes sita erat.
Romanorum finitimi erant Etrusci, qui prioribus temporibus ex Asia in Italiam venerant, ut fama est. Interiores partes Italiae incolebant Sabini, Aequi aliaeque nationes, quibuscum Romani diuturna bella gesserunt. Difficillimum fuit cum Samnitibus, qui Romanis simillimi erant virtute, foedus facere. Quo facto (послеегозаключения) pleraeque gentes Italiae mediae et inferioris Romanis parebant.
Italiam inferiorem Romani Magnam Graeciam appellabant, quod Graeci ibi plurimas colonias constituerant. E quibus urbi Romae proximae erant Cumae et Neapolis.
5. De Roma antiqua
Roma antiqua in septem collibus ad amnem Tiberim sita erat. Prima Romanorum sedes erat collis Palatinus. In valle, sub radicibus montis Capitolii sita, forum Romanum patebat. Ibi cives diu negotia publica et privata tractabant. In campo, inter Capitolium et Tiberim sito, antiquis temporibus milites exercebantur, itaque campus Martius appelabatur. In Tiberi numerus pontium magnus erat. Postea urbs novis foris ornabatur. Templa pulchra et signa praeclara animos civium delectabant. Pulchritudo urbis apud omnes gentes nota erat. Itaque Romam, a pastoribus quondam conditam, iure scriptores lumen gentium appellabant.
6. Colosseum